- ORCHESTICA
- ORCHESTICAGraece Ο᾿ρχηςτικὴ, i. e. Ars saltandi, quarta Musicos pars statuitur Vossio, et sane eam iam Musicae partem fecit Iul. Pollux l. 4. c. 13. atque idcirco ut canere et psallere, ita psallere et saltare, subinde coniunguntur. Sallust. in Coniur. Catilinae, c. 25. Haec Mulier (Sempronia videlicet) literis Graecis et Latinis docta: psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae. Unde et hôc Musices genere Populum Dei in eo celebrando fuisse usum, et Gentiles itidem hyporchemata cecinisse in Deorum sacrificiis, neque absque tripudiis initiari potuisse, legimus. Apud Romanos item Salii, Martis Sacerdotes, tripudiabant per Urbem, sollemnia cantantes carmina, unô praesiliente certasque adhibente gesticulationes ac corporis circumvolutiones, quem Praesulem, et saltationem eius amtruare dixere; reliquis Saliis exemplum eius imitantibus, quod redamtruare Lucillius vocat,Praesul ut amtruat, inde et volgu' redamtruat olli.Indos similiter saltando singulis matutinis Solem salutâsse, dicemus infra voce Oriens etc. Etiam extra sacra apud Graecos magnus Arti honos: Sane Socrates apud Platonem eam in seriis disciplinis statuit, et eximios viros illi operam dedisse constat; uti de Epaminonda, inter alios, Tullius l. 3. de Orat. et Corn. Nepos in eius vita; c. 1. docet. Nec Romana gravitas primitus eam est in Iuventute, vel. Matronis honestis, aspernata, sed demum, postquam instrumentum luxuriae esse coepit, ut liquet ex Macrobio Saturnal. l. 3. c. 14. Taceo, quod Matronae etiam saltationem non inhonestam putabant: sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa, usque ad artis perfectionem. Quid enim ait Sallustius? Psallere, et saltare elegantius, quam necesse est probe. Adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltaret, sed quod optime sciret. Idem postea firmat, ex Scipionis Africani Aemiliani Orat. contra Legem Iudiciariam Tib. Gracchi: Item quod saltationis peritiâ gloriati sint Gabinius Consularis, Cicerdonis inimicus; M. Caelius, quem Cicero defendit, et Licinius Gracchus, qui cum Patrea Parthis interfectus est. Lacedaemonii similiter amplexi Orchesticam, sed eam quam ad bellum conducere putarent, leguntur apud Fabium Quintilian. Institut. Orat. l. 1. c. 11. cuius cum plures fuerint species, praecipua Pyrricha fuit, quam bellicrepam Latine vocat Festus Pompeius, vide infra suô locô. In Poesi triplex adhibita saltatio est, Tragica, Graece Ε᾿μμέλεια, Comica Κόρδαξ et Satyrica Σίκιννις, teste Polluce l. 4. c. 14. et Athenaeo l. 1. e quo triplici genere, Saltationem Italicam, cuius Bathyllus Alexandrinus Auctor, constitisse, docet Idem Ibid. Alias Orchesticam divifere in Κυβιςτικὴν, quando homines manibus ac pedibus se ita contorquerent, ut conversione sui insisterent capiti: Σφαιριςτικήν, ubi pilâ ludentes saliarent, ut liquet ex Homero Od. ζ. et Ο᾿ρχηςτικήν simpliciter dictam: Iterum Salrationem in altum, in longum, et quae fit pedes alternis attollendo, ut facere solebant Sacerdotes Salii; quae tria genera memorat Seneca Ep. 15. Vim sane Artis insigni documentô Memphis Pythagorcus ostendit, qui Pythagoricam Philosophiam in silentio consistentem, saltando plenius, quam qui dicendi Artem profiterentur, demonstrâsse dicitur, referente Athenaeô loc. cit. ubi et ex Xenophonte legas, ut Socrati etiam Memphitica haec Orchesis seu saltatio fuerit grata. Sed et Telestes, Aeschyli Saltator, tragoediam quandam integram saltando expressit: ut de Protei fabula et Empusae spectro; de Corybantibus item; Castore et Polluce, Orpheo,Musaeo, Baccho ipso, saltatoribus eximiis, nihil adiciam, vide Gerh. Ioh. Vossium de quatuor Artibus Popul. c. 3. et. 48. et seqq. et c. 4. §. 36. et seqq. ut et infra in voce Saltatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.